CAPUT II. Docet in Apostolis multa quidem fuisse bona, sed boni ipsius complementum solo voto ac desiderio, ipsos habuisse. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Superest igitur ut virtutem sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quid beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione eius pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu: intellectum quoque eius secundum dignitatem pronuntiantes ac meritum perscrutemur. |
2 | Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem eius comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cuius qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur. Quamobrem, quid sit principaliter bonum, quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona, quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros, et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam, negare non possumus. |
3 | Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia; quae omnia in apostolo Paulo eiusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse dubium non est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. |
4 | Quid quod iugi Ecclesiarum omnium cura ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit donis, quid illud est boni cuius perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus affectum. Omnes itaque quas eum diximus habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint, tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possedit, venditis, comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem. |